- PASQUILLUS seu PASQUINUS, Ital. PASQUINO
- PASQUILLUS, seu PASQUINUS, Ital. PASQUINOnomen statuae in urbe Roma, cui affigi solent, quae vel in regimine, vel in Magnatum vitâ moribusque digna videntur censurâ; ingeniosis non raro in ipsos Pontifices dicteriis assurgens. Ei Venetiis respondet Maforii statua, eiusdem plane usus. Vide Lil. Giraldum Syntagm. Histor. Deorum l. 4. et Antiqq. Urbis Romae. Hinc Satyrae, apud Gallos nomen, quae, Melinô San-gelasiô inventore, principatu Caroli IX. et Henrici III. inprimis multo fuit in usu: magna tum itidem varia acerbe perstringens, Rieheliet. Vide quoque in voce Paschillus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.